THAMIMASADES

THAMIMASADES
THAMIMASADES
veteribus Scythis idem fuit, qui Romanis Neptunus: Herodotus, Melpomene, Οὐνομάζονται δὲ Σκυθιςὶ Ι῾ςίη μὲν, Ταβίθι Ζεὺς δὲ καλεόμενος Παπαῖος, Γῆ δὲ, Α῎πια. Α᾿πόλλων δὲ Οἰτόσυρος, Οὐρανίη δὲ Α᾿φροδίτη Α᾿ρτίμπασα, Ποσειδέων δὲ, Θαμιμασάδης, Vesta Scythice vocatur Tabithi; Iuppiter autem, Papaeus; Tellus, Apia, Apollo, Oethosyrus; Caelestis Venus Artimpasa; Neptunus, Thamimasades. Quem locum etiam Origenes adducit, contra Celsum, l. 6. Scythae videlicet, uti Solem et lunam; aerem et terram; sic aquam etiam colebant: Unde vero nomina ista, post tot saecula, difficile dictu est, cum ne illud quidem satis constet, utrum Herodotus ea fideliter expresserit. Fere enim ita usu venit, ut, cum nomina in aliam transfunduntur linguam, multum de genuinis deperdant, sic ut illi, unde profecta, vix ea pro suis agnoscant. Interim si de origine eorum commentari animus sit, verba sunt Vossii, non ea aliunde arcessam, quam e veteri Germanorum lingua, cui proxima erat ista Scitharum: quando ex Asiatica Scythia Europaeam vicinasque magnae Germaniae gentes durcere, validis evincere argumentis admodum proclive sit. Vide eum de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 82.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AQUA — I. AQUA Vide infra Daphne. II. AQUA ab Dorico αἰκὸς, h. e. aequus sive levis, Voss. Orat. Institut. l. 4. c. 6. Etsi nec absurde Caes. Scaliger in Theophr. de Plant. L. 1. ubi et Graecos sic appellâsse antiquitus, colligit ex nomine ᾿αχελῶος. Ob… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEPTUNUS — I. NEPTUNUS Daemonis quoddam genus, apud Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 3. c. 63. Anglia Daemones quosdam habet, Daemones, inquam, nescio dixerim, an secretas et ignotae generationis effigies, quos Galli, Neptunos, Angli… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”